Quod omnibus quorum interest, praesertim vero dignitariis officialibus, universaeque nobilitati palatinatus Masouiae praedictaeque terrae Ciechanoviensis notum testatumque esse volumus iisdem mandantes, ut praedictum generosum Franciscum Ostaszewski pro vero et legitimo thesaurario Ciechanoviensi habeant et agnoscant, eique de loco obventionibus, omnibusque praerogativis ad thesaurarii officium instituto Regni pertinentibus respondeant et ab aliis respondere iurent, pro debito officiorum suorum gratiaque Nostra secus non factum. In cuius rei fidem praesentes manu Nostra subscriptas sigillo Regni communiri iussimus. Datum Varsaviae die IX mensis Augusti Anno Domini MDCLVIII regnorum Nostrorum Poloniae X Sueciae vero XI anno. Joannes Casimirus rex. Locus sigilli minoris cancellariae Regni. Joannes Ignatius Bąkowski succamerarius Culmensis secretarius Regiae Maiestatis." Archiwum Akt Danych w Warszawie, Metryka Koronna Nr 201, k. 19 i k. 19v