Ceterum nullus audeat aliud molendinum in metis seu granicijs polanecensibus edificare seu construere scilicet in fluuio Cerna et super Smerdząchew, preter supradictum Petrum et ipsius posteros legitimos (Nos vero prenominatus Johannes de Sprowa, Capitaneus Sandomiriensis, Petrum molendinatorem cum suis successoribus legitimis, per diffinitiuas sentencias, nostrorum Scabinorum polaneciensium, verum ac legitimum constituimus successorem ac heredem, cum suis posteris natis ac nascendis, perpetualiter habere, vendere, donare, commutare, secundum quod ipsis melius et utilius videbitur expedire. In cuius rej testimonium et meliorem euidenciam Sigillum nostrum et sigillum predicti opidi polanecz sunt appensa. Actum et datum in Polanecz proxima feria tercia post festum Sancti francisci Sub anno domini Millesimo quadringentesimo decimo quinto Coram testibus prenominatis et aliis quam plurimis fide dignis. …(1) Muczkowski descripsit ex tabula authentica pargamena Josephi Rusieceii propria.
Źródło i licencja
Fragment artykułu Wikipedia — Pliskowola · historia autorów.
Tekst: CC BY-SA 4.0. Wydzielono fragment z dłuższego artykułu.