Credo [Credimus] in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, et [-!] ex Patre natum ante omnia saecula.
Deum de Deo [-!], Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero, genitum non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis, et incarnatus est de Spiritu Sancto [et] ex Maria Virgine, et homo factus [inhumanatus] est, crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, [et] passus et sepultus est, et resurrexit tertia die, secundum Scripturas, et ascendit in caelum [caelos], [et] sedet ad dexteram Patris, et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos: cuius regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre <filioque> procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur [coadoratur] et conglorificatur: qui locutus est per prophetas.
Et [in] unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor [Confitemur] unum baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto [Expectamus] resurrectionem mortuorum, et vitam venturi [futuri] saeculi. Amen.