Hoc deberent advertere hodie in coreis vel alibi in spectaculis nephanda loquentes, in cordibus immunda meditantes, clamantes et nominantes ydoloroum nomina, et attendere an possit referri ad Deum Patrem. Certe non. Non enim festa libere quales proch dolor celebrant ex remanenciis rituum execrabilium paganorum, quales fuerunt predecessores nostri, pervenire poterint ad aures, nisi ad ulciscendum, sicuti ascenderat clamor Sodomorum et Gomorrorum. Nam in hoc festo libere fiebant turpes denudacione et alia turpia que dicit Apostolus eciam non nominare gracia domini Dei. Tamen talia, iam auctis predicatoribus, cessantur et in multis locis cessaverunt […] "Non est aliud nomen sub celo in quo oportet non salvos fieri. Non enim salvatur in hoc nomine Lado, Yassa, Quia, Nia sed in nomine Ihesus Christus […] Non Lada, non Yassa, non Nia, que suntnomina alias ydolorum in Polonia hic cultorum, ut quedam cronice testantur ipsorum Polonorum.

In quadam Cronica recolo tempore adolescencie mee legisse fuisse ydola in Polonia, unde et iste ritus usque ad tempora nostra pervenit, nam chorea exercebantur puellule cum gladiis ac si ymmolande demonibus et non Deo disponebantur et masculi cum fustibus et gladiis armabantur et invicem findebantur…

Przypisy