Et quidem illi sub una constituti lege fuerunt, vos per incarnationem Domini nostri Jesu Christi ad lucem veritatis adducti, et multis exemplis instructi sanctorum, sine trepidatione aliqua faciatis, et non timeatis dare terrena et pauca, et breviter duratura, quibus illa bona promissa sunt, et reposita, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, de quibus dicit Apostolus: “Quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis” [Romans 8:18]. Eis autem qui corde contrito et humiliato spiritu, itineris hujus laborem assumpserint, et in poenitentia peccatorum et fide recta decesserint, plenam suorum criminum indulgentiam, et vitam pollicemur aeternam. Sive autem supervixerint, sive mortui fuerint, de omnibus peccatis suis, de quibus rectam confessionem fecerint, impositae satisfactionis relaxationem de omnipotentis Dei misericordia, et apostolorum Petri et Pauli auctoritate et nostra, se noverint habituros.
Źródło i licencja
Fragment artykułu Wikipedia — Audita tremendi · historia autorów.
Tekst: CC BY-SA 4.0. Wydzielono fragment z dłuższego artykułu.