et nolite ad lucrum vel gloriam temporalem attendere, sed voluntatem Dei, qui pro fratribus animas in seipso docuit esse ponendas, et ei vestras commendate divitias, quas, sive volentes, sive nolentes, nescitis tandem quibus haeredibus sitis relicturi. Non est equidem novum, quod terra illa judicio divino percutitur, sed nec insolitum, ut flagellata et castigata misericordiam consequatur. Poterit Dominus quidem sola eam voluntate servare, sed non habemus ei dicere cur ita fecerit. Voluit enim forsitan experiri, et in notitiam ducere aliorum, si quis sit intelligens aut requirens Deum, qui oblatum sibi poenitentiae tempus hilariter amplectatur, et animam ponendo pro fratribus consummetur in brevi, et compleat tempora multa. Attendite qualiter Machabaei zelo divinae legis accensi, pro fratribus liberandis extrema quaeque pericula sunt experti, et non solum substantias, sed et personas pro fratrum docuerint salute ponendas, exhortantes seipsos atque dicentes: “Accingimini, et estote filii potentes, quoniam melius est nobis mori in bello quam videre mala gentis nostrae et sanctorum” [1 Machabees 3:58– 59].