Superato autem exercitu, qualiter subsequenter invaserint et rapuerint universa, ita ut non nisi pauca loca remansisse dicantur, quae in eorum non devenerint potestatem, non credimus nostris litteris explicandum. Nos autem, licet cum propheta dicere habeamus: “Quis det capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo nocte ac die interfectos populi mei?” [Jeremiah 9:1] non tamen adeo dejicere nos debemus, ut in diffidentiam decidamus, et credamus Deum ita populo iratum, ut quod communium faciente multitudine peccatorum fieri permisit iratus, non cito per misericordiam poenitentia placatus alleviet, et post lacrymationem et fletum exsultationem inducat. Quisquis sane in tante lugendi materia, si non corpore, saltem corde non luget, non tantum fidei Christianae, quae cum omnibus dolentibus docet esse dolendum, sed ipsius est humanitatis nostrae oblitus, cum ex ipsa periculi magnitudine ac feritate barbarica Christianorum sanguinem sitiente, ac totam suam in hac apponente virtutem, ut profanare sancta, et titulum Dei valeant auferre de terra, quod nos tacemus, discretus quisque valeat aestimare.
Źródło i licencja
Fragment artykułu Wikipedia — Audita tremendi · historia autorów.
Tekst: CC BY-SA 4.0. Wydzielono fragment z dłuższego artykułu.