Audita tremendi severitate judicii, quod super terram Jerusalem divina manus exercuit, tanto sumus nos et fratres nostri horrore confusi, tantisque afflicti doloribus, ut non facile nobis occurreret, quid agere aut quid facere deberemus, nisi quod Psalmista deplorat, et dicit: “Deus, venerunt gentes in haerediatem tuam, coinquinaverunt templum sanctum tuum, posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae, et escas volatilibus coeli, etc” [Psalm 78:1–2]. Ex occasione quippe dissensionis quae malitia hominum ex suggestione diaboli facta est nuper in terra, accessit Saladinus cum multitudine armatorum ad partes illas, et occurentibus eis rege, et episcopis, et Templariis, et Hospitalariis, baronibus ac militibus cum populo terrae, et cruce Dominica, per quam ex memoria et fide passionis Christi, qui pependit, et genus humanum redemit, certum solebat esse tutamen, et contra paganorum incursus desiderata defensio, facta congressione inter eos, et superata parte nostrorum, capta est crux Dominica, trucidati episcopi, captus est rex, et universi fere aut occisi gladio, aut hostilibus manibus deprehensi, ita ut paucissimi per fugam dicantur elapsi. Ipsi quoque Templarii et Hospitalarii in ejus oculis decollati.
Źródło i licencja
Fragment artykułu Wikipedia — Audita tremendi · historia autorów.
Tekst: CC BY-SA 4.0. Wydzielono fragment z dłuższego artykułu.