Tekst łaciński Tekst polski1. Quicúmque vult salvus esse, * ante ómnia opus est, ut téneat cathólicam fidem:

2. Quam nisi quisque íntegram inviolatámque serváverit, * absque dúbio in ætérnum períbit.

3. Fides autem cathólica hæc est: * ut unum Deum in Trinitáte, et Trinitátem in unitáte venerémur.

4. Neque confundéntes persónas, * neque substántiam separántes.

5. Alia est enim persóna Patris ália Fílii, * ália Spíritus Sancti:

6. Sed Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti una est divínitas, * æquális glória, coætérna maiéstas.

7. Qualis Pater, talis Fílius, * talis Spíritus Sanctus.

8. Increátus Pater, increátus Fílius, * increátus Spíritus Sanctus.

9. Imménsus Pater, imménsus Fílius, * imménsus Spíritus Sanctus.

10. Ætérnus Pater, ætérnus Fílius, * ætérnus Spíritus Sanctus.

11. Et tamen non tres ætérni, * sed unus ætérnus.

12. Sicut non tres increáti, nec tres imménsi, * sed unus increátus, et unus imménsus.

13. Simíliter omnípotens Pater, omnípotens Fílius, * omnípotens Spíritus Sanctus.

14. Et tamen non tres omnipoténtes, * sed unus omnípotens.

15. Ita Deus Pater, Deus Fílius, * Deus Spíritus Sanctus.

16. Et tamen non tres dii, * sed unus est Deus.

17. Ita Dóminus Pater, Dóminus Fílius, * Dóminus Spíritus Sanctus.

18. Et tamen non tres Dómini, * sed unus est Dóminus.