W tych bowiem skargach i wielu podobnych sędzia może orzec według zasad dobra i słuszności, zgodnie z naturą rozpatrywanej sprawy, w jaki sposób należy zaspokoić roszczenie powoda.Praeterea quasdam actiones arbitrarias id est ex arbitrio iudicis pendentes appellamus, in quibus nisi arbitrio iudicis is cum quo agitur actori satisfaciat, veluti rem restituat vel exhibeat vel solvat vel ex noxali causa servum dedat, condemnari debeat. Sed istae actiones tam in rem quam in personam inveniuntur. In rem veluti Publiciana, Serviana de rebuscoloni, quasi Serviana, quae etiam hypotecaria vocatur; in personam veluti quibus de eo agitur, quod aut metus causa aut dolo malo factum est, petitur. Ad exhibendum quoque actio ex arbitrio iudicis pendet. In his enim actionibus et ceteris similibus permittitur iudici ex bono et aequo secundum cuiusque rei de qua actum est naturam aestimare, quemadmodum actori satisfieri oporteat.Tłumaczenie: Władysław Rozwadowski "Prawo rzymskie" Wydanie II. Poznań 1992 .
Źródło i licencja
Fragment artykułu Wikipedia — Actiones arbitrariae · historia autorów.
Tekst: CC BY-SA 4.0. Wydzielono fragment z dłuższego artykułu.